requireret vicinum adeo atque coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. [3] Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam; cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mansurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. [4] Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindico. Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI. Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque, mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. [5] Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit. Sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant; [6] iidemque
Pagina:Columellae opera.djvu/204
Appearance