des CCXL longitudinis, et latitudinis pedes CXX, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina duo milia et viginti quinque. [6] Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina LXI, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV. [7] Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina XLIX, et rursus per latitudinem semina XXV. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites, latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. [8] Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina praeparanda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem XVI. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt CCCCXCVI. [9] At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina vi-
Pagina:Columellae opera.djvu/211
Appearance