Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/222

E Wikisource
Haec pagina emendata est
216
L. J. M. COLUMELLÆ

Sed quamcumque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit, verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correctus cacumen arbori praebeat. [13] Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas emiserit, ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur. [14] Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit, eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguum stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. [15] Ulmum autem novellam formare sic conveniet. Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes; supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assign-