dit, omnes recidantur; novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, submittantur; et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii. Quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitem exhaurit atque attenuat. [27] Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur. [28] Quod si ita longe tabulatum est, uti materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis praecipitata est, ea fructu induitur; at quae vinculo adnexa sursum tendit, ea materias sequenti anno praebet. [29] Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur; quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam [in vinea] palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est, materias exigat. [30] Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare, si-
Pagina:Columellae opera.djvu/226
Appearance