dictaturam venerit, ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat, quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos, & quattuor iugerum avitum herediolum redierit; itemque C. Fabricius & Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiæ pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quæ viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit quam fortiter armis quæsierat; & ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse, vel defendendi, vel colendi patrios quæsitosve fines, intelligo luxuriæ & deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse. Omnes enim (sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est) patres familiæ falce & aratro relictis intra murum correpsimus, & in circis potius ac theatris, quam in segetibus & vinetis manus movemus, attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur, decipiantque oculos spectantium. Mox deinde ut apti veniamus ad ganeas, quotidianam cruditatem Laconicis excoquimus, & exsucto sudore sitim quærimus, noctesque libidinibus & ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus; ac nosmetipsos ducimus fortunatos, quod nec orientem solem vidimus nec occidentem. Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa & resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus
Pagina:Columellae opera.djvu/23
Appearance