quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est. [2] Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat; neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur. [3] Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus. Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Pausia, Algiana, Liciniana, Sergia, Naevia, Culminia, Orchis, Regia, Cercitis, Murtea. [4] Ex quibus bacca iucundissima est Pausiae, speciosissima Regiae, sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Pausiae tamen oleum saporis egregii dum viride est, vetustate corrumpitur. Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Liciniana dat, plurimum Sergia; omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior. [5] Nulla ex his generibus aut praefervidum aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos clivos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra miliarium sexagesimum a mari aut non vivere aut non esse
Pagina:Columellae opera.djvu/230
Appearance