nent. [7]. Atque ipsis scrobes quaternum pedum praeparantur anno ante; vel si tempus non largitur, prius quam deponantur arbores, stramentis atque virgis iniectus incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina facere debuerat. Spatium inter ordines minimum esse debet pingui et frumentario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum; macro nec idoneo segetibus quinum et vicenum pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur. [8] Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam, rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat, disponatur. Deinde ut arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur, modicos surculos virgarum inter se conexos facere oportet, eosque pala, qua eximitur, applicare, et viminibus ita innectere, ut constricta terra velut inclusa teneatur. [9] Tum subruta parte ima leviter pala commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur, oportebit solum scrobis imum fodere bidentibus; deinde terram aratro subactam, si tamen erit summa humus, immittere, et ita ordei semina substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mista pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris inter-
Pagina:Columellae opera.djvu/233
Appearance