Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina emendata est
239
DE RE RUSTICA LIB. V.

vae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnium persecuti sumus prioribus libris, de cytiso dicere nunc tempestivum est.

XII.

Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam quod octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine noxa patitur. [2] Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino atque ita potandum dare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres, vel vere fieri potest. [3] Cum terram bene subegeris, areolas facito ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. [4] Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus; simul atque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebeto. Equo abunde est viridis pondo XV, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium. Potest