Pagina:Columellae opera.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est
243
DE RE RUST. LIB. VI.

de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est particeps. [7] Nec dubium quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim [autem] in Italia, quae ab hoc nuncupationem traxisse creditur, quod olim Graeci tauros Italous vocarent; et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, velut pecus; quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister; quod inter fulgentissima sidera particeps caeli; quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura; cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capital esset bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium.

I.

Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim, cum pecudes pro regionis caelique statu et habitum corporis et ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles. [2] Umbria vastos et albos; eademque robios, nec minus probabiles animis quam corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps me-