tasque citra scientiam sæpe magnam dominis afferunt jacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. Itaque diligens paterfamilias, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendæ, maxime curabit, ut ætatis suæ prudentissimos agricolas de quaque re consulat, & commentarios antiquorum sedulo scrutetur, atque æstimet, quid eorum quisque senserit, quid præceperit; an universa, quæ maiores prodiderunt, huius temporis culturæ respondeant, an aliqua dissonent. Multos enim jam memorabiles auctores comperi persuasum habere, longo ævi situ qualitatem cæli, statumque mutari; eorumque consultissimum astrologiæ professorem Hipparchum prodidisse, tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur; idque etiam non spernendus auctor rei rusticæ Saserna videtur accredidisse. Nam eo libro, quem de agricultura scriptum reliquit, mutatum cœli situm sic colligit, quod quæ regiones antea propter hiemis assiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleæ depositam custodire potuerint, nunc, mitigato jam & intepescente pristino frigore, largissimis olivitatibus, Liberique vindemiis exuberent. Sed hæc sive falsa, seu vera ratio est, litteris astrologiæ concedatur. Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori præcepta rusticationis, quæ cum plurima tradiderint Pœni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni. sicut Tremellius, qui querens id ipsum, tamen excusat, quod Italiæ & Africæ solum cœlumque diversæ naturæ ,nequeat eosdem
Pagina:Columellae opera.djvu/29
Appearance