Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina emendata est
296
L. J. M. COLUMELLÆ

quidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores gravidas, dum cunctantur, neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat, ne fur aut bestia halucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo; nunc quae sunt generosi propria dicemus.

IV.

Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi, si quidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet multoque minus avaritiam nec aestus nec frigoris patiens. [2] Raro foris, plerumque domi alitur et est avidissimum cibi, cui si quid detrahitur fraude vilici, clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel frese cum suis valvulis fabae aut cicerculae quattuor sextariis, ut et aridam frondem praebeas aut siccam vel viridem Medicam cytisumve, tum etiam cordi feni septena pondo aut leguminum paleas adfatim. [3] Minimus agnis vendundis in hac pecude nec ullus lactis reditus haberi potest, nam et qui submoveri debent paucissimos post dies, quam editi sunt, inmaturi fere mactantur, orbaeque natis suis alienae suboli praebent ubera. Quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactens celeriter confirme-