Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/319

E Wikisource
Haec pagina emendata est
313
DE RE RUST. LIB. VII

quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae pluris educat. Atque eae, quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam perniciem. [14] Diligens autem porculator frequenter suile converrit et saepius haras, nam quamvis praedictum animal in pabulationem spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est suilli pecoris recte valentis; sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.

X.

Sequitur, ut dicamus, quae fit cura vitiosi. Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt et vertigine correptae concidunt. [2] Earum notanda sunt capita, quam in partem proclinent, ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tumentem ferro rescindi detractoque sanguine conligari saligneo libro vel etiam ulmeo. [3] Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus et aquam modice calidam quantam volent farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium, cum per cornum singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant: