Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina emendata est
337
DE RE RUSTICA LIB. VIII.

et eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur. Substernantur autem mundissimae paleae vel molle foenum, id est cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus detergetur, illic ne peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret. [3] Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua consparsa et subacta, formantur offae, quibus avis salivatur. Hae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas maxime vitanda est, tantumque praebendum quantum digerere possint. Neque ante recens admovenda est quam temptato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse. [4] Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, et ita ne evagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas sed etiam teneras avis efficere, mulsea recenti aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita farciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni vini miscent, madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta vicensima pergliscit. [5] Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit quot iam farturae processerint, ita tamen ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautio-