Pagina:Columellae opera.djvu/362

E Wikisource
Haec pagina emendata est
356
L. J. M. COLUMELLÆ

piscibusan ranis frequens habeat vivarium." [5] Ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat Varro luxuriam maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales cum ad mare defer<re>ntur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Murena captorum piscium laetabantur vocabulis. [6] Sed quoniam sic mores obcalluere, non ut haec usitata verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur, nos quoque ne videamur tot saeculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patri familiae demonstra[re]mus. Qui sive insulas sive maritimos agros mercatur, propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non potuerit, ut ex mari reditum constituat. [7] Huius autem rei quasi primordium est naturam loci contemplari, quo piscinas facere constituerit. Non enim omnibus litoribus omne genus haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est conchyliis, murici<bu>s et ostreis, purpurarumque tunc concharum pectunculi<s>, balani<s> vel sphondyli<s>. [8] At harenosi gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras, verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scili-