Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/369

E Wikisource
Haec pagina emendata est

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER NONUS

PRAEFATIO.

Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et apium educationem, quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim, siquidem mos antiquus lepusculis capreisque ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu sui clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. [2] Apibus quoque dabantur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis vel in protectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli quem p<rae>scripsimus huic disputationi ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.

I.

Ferae pecudes, ut capreoli dammaeque nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt contenti sunt, utcumque com-