Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/374

E Wikisource
Haec pagina emendata est
368
L. J. M. COLUMELLÆ

easdemque nigras et hirsutas apis habent, alia minores quidem sed aeque rutundas et infusci coloris horridique pili; [2] alia magis exiguas nec tam rutundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi, nonnulla minimas gracilisque et acuti alvei, ex aureolo varias atque leves. Eius auctoritatem sequens Vergilius maxime probat parvolas, oblongas, leves, nitidas, ardentis auro et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis atque etiam est rutundior, tanto peior; si vero saevior, maxime pessima est. [3] Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delinitur adsiduo interventu eorum qui curant [alvearia]. Nam cum saepius tractantur celerius mansuescunt, durantque, si diligenter excultae sunt, in annos decem. Nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamvis in demortuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decumo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur. [4] Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit suboles, observandumque vere, cum se nova profundent examina, ut excipiantur et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet suo loco dicetur.

IV.

Interim per has notas quas iam diximus probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae et, ut noster praecepit Maro, viduae pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:quo neque sit ventis aditus, nam pabula venti ferre domum prohibent, neque oves haedique pe-