sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat, quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae inmundae perosa est. Aeque enim dedignatur si minus pure habita est ac si tractetur fraudulenter. [3] Sed ubicumque fuerint alvaria non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent et condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis alvis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et si qua sunt alia quae languentibus adhibentur. [4] Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret,ut cum vere novo ducent examina reges, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. [5] Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus inmissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantis sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus. [6] Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem. Nam sunt etiam remedio languentibus cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi fruti-
Pagina:Columellae opera.djvu/377
Appearance