Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/389

E Wikisource
Haec pagina emendata est
383
DE RE RUSTICA LIB. IX.

culis aeris aut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus, eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis, deinde guttis mellis respersum admoveat, tum manibus aut etiam trulla congregatas apes recondat. [3] Atque uti debet adhibita cetera cura, diligenter conpositum et inlitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat et reponat in ordinem reliquarum alvorum. [4] Oportet autem etiam vacua domicilia conlocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina quae cum processerunt statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam vacantem reppererunt. Haec fere adquirendarum atque etiam retinendarum apium traditur cura.

XIII.

Sequitur ut morbo vel pestilentia laborantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nec tamen aliud quam quod in cetero pecore praecipimus quid fieri possit reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur et inveniuntur medicinae. [2] Maximus[que vel minimus] annuus earum labor est initio veris, quo tithymalli floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis ita his primitivis floribus inlectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali nocente cibo. Quo cum se affa-