aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae avocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis; semperque foveat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius vereantur severitatem, quam ut saevitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit cavere, ne peccet operarius, quam, cum peccaverit, sero punire. Nulla est autem vel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio. [26] Nam illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere discunt." Itaque curabit vilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre consequetur, si semper se repraesentaverit. [27] Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem fatigata cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit. In universa porro villicatione, sicut in cetera vita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere. [28] Nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia vel neglegentia, maxime in rusticatione, cuius est disciplinae caput semel fecisse, quicquid exegerit ratio culturae; nam quamvis interdum emendata sit perperam facti vel inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum resarciat. [29] Praelabentis vero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor
Pagina:Columellae opera.djvu/426
Appearance