dumest, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli vellendi sunt et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent et eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti. Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat. [60] Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat, idque ut vitetur, pulvis, qui supra cameram invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, conligi debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero die recte obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt semina omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio adversus bestiolas uti; quod verum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et pulvere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. [62] Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe frustra temptavimus; itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui, servantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et vicinis nascantur. [63] Locis fri-
Pagina:Columellae opera.djvu/469
Appearance