Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina emendata est

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER DUODECIMUS ET ULT.

VILLICA


PRAEFATIO

XENOPHON Atheniensis eo libro, P. Silvine, qui Oeconomicus inscribitur, prodidit maritale coniugium sic comparatum esse natura, ut non solum iucundissima, verum etiam utilissima vitae societas iniretur: nam primum, quod etiam Cicero ait, ne genus humanum temporis longinquitate occideret, propter hoc marem cum femina esse coniunctum, deinde, ut ex hac eadem societate mortalibus adiutoria senectutis nec minus propugnacula praeparentur. [2] Tum etiam, cum victus et cultus humanus non, uti feris, in propatulo ac silvestribus locis sed domi sub tecto adcurandus erat, necessarium fuit alterutrum foris et sub divo esse, qui labore et industria compararet, quae tectis reconderentur, siquidem vel rusticari vel navigare vel etiam genere alio nego-