Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/503

E Wikisource
Haec pagina emendata est
497
DE RE RUSTICA LIB. XII.

Graeci aqua salsa vel marina mustum condiunt, eam quoque partem curae non omittendam putavi. In mediterraneo, quo non est facilis aquae marinae invectio, sic erit ad condituras conficienda muria. [2] Huic rei maxime est idonea caelestis aqua, si minus, ex fonte liquidissimo profluens. Harum ergo alterutram curabis quam plurimam et quam optimis vasis conditam ante quinquennium in sole ponere, deinde, cum conputruerit, tamdiu pati, donec ad pristinum modum perveniat. Quod cum factum fuerit, alia vasa habeto et in ea sensim aquam eliquato, donec ad faecem pervenias; semper enim in requieta aqua crassamen aliquod in imo reperitur. [3] Sic curata cum fuerit, in modum defruti ad tertias decoquenda est. Adiciuntur autem in aquae dulcis sextarios quinquaginta salis candidi[s] sextarii sex et mellis optimi unus sextarius. Haec pariter decoqui et omnem spurcitiam expurgari oportet, deinde, cum refrixerit, tum quantumcumque umoris est, tantum in amphoram musti portionem adici. [4] Quod si ager maritimus est, silentibus ventis de alto quam quietissimo mari sumenda est aqua et in tertiam partem decoquenda, adiectis, si videbitur, aliquibus aromatis ex is, quae supra rettuli, ut sit odoratior vini curatio. Mustum autem antequam de lacu tollas, vasa rore marino vel lauro vel myrto subfumigato et large repleto, ut in effervescendo vinum se bene purget; postea vasa nucibus pineis suffricato. [5] Quod vinum volueris dulcius esse, postero die, quod austerius, quinto die, quam sustuleris, condire oportebit et ita sup-