Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/508

E Wikisource
Haec pagina emendata est
502
L. J. M. COLUMELLÆ

et in olla[m], quae fert amphoras tres, decoquis ad palmum, id est ad quartas aut, si non est dulce mustum, ad tertias; despumatur. Sed mustum desub massa et limpidum sit.

XXXV.

Vinum absinthiten et hyssopiten et abrotoniten et thymiten et marathriten et glechoniten sic condire oportet: Pontici absinthii pondo libram cum musti sextariis quattuor decoque usque ad quartam; reliquum quod erit, id frigidum adde in musti Aminei urnam. Idem ex reliquis rebus, quae supra scripta sunt, facito. Possint etiam pulei aridi tres librae cum congio musti ad tertias decoqui et, cum refrixerit liquor, exempto puleio in urnam musti adici. Idque mox tussientibus per hiemem recte datur vocaturque vini nota glechonites.

XXXVI.

Mustum tortivum est, quod post primam pressuram vinaceorum circumciso pede exprimitur. Idque mustum coicies in amphoram novam et inplebis ad summum. Tum adicies ramulos roris marini aridi lino colligatos; sed patieris una defervescere per dies septem. Deinde eximes ramulorum fasciculum, et purgatum diligenter vinum gypsabis. Sat erit autem roris marini sesquilibram in duas urnas musti adicere. Hoc vino post duos menses possis pro remedio uti.

XXXVII.

Vvas praecoques quam maturissimas legito easque per triduum in sole siccato; quarto die calcato, et mustum, quod nihil habeat ex tortivo, coicito in seriam diligenterque curato, ut, cum deferbuerit, faeces expurgentur. Deinde quinto die, cum purgaveris mustum, salis cocti et cribrati