Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est
47
DE RE RUSTICA LIB. I.

quo non sub divo moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet; semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis; ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam negligentia sua committere, ut puniat delinquentes. Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia, quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut villicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequentur, et ceteri post defatigationem operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt. Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt, utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam nisi in re domini utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat; neve alium, quam qui ceteris praebetur. Sic enim curabit, ut et panis diligenter confiat, et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat: sed nec ipse mittat, nisi magna necessitate cogente. Neve negotietur sibi, pecuniamve domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet. Haec enim negotiatio curam villici avocat, nec umquam patitur eum cum rationibus domini paria facere; sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, ne quid se putet scire quod nesciat, quaerat-