sincera defluxerit, sive etiam quae salem receperit; nam utraque usibus plurimis idonea est. [6] Oleo autem conficiendo molae utiliores sunt quam trapetum, trapetum quam canalis et solea. Molae quam facillimam patiuntur administrationem, cum pro magnitudine bacarum vel summitti vel etiam elevari possint, ne nucleus, qui saporem olei vitiat, confringatur. Rursus trapetum plus operis faciliusque quam solea et canalis efficit. [7] Est et organum erectae tribulae simile, quod tudicula vocatur, idque non incommode opus efficit, nisi quod frequenter vitiatur et, si bacae plusculum ingesseris, inpeditur. Pro conditione tamen et regionum consuetudine praedictae machinae exercentur, sed est optima molarum, tum etiam trapeti. Haec, antequam de oleo conficiendo dissererem, praefari necesse habui. [8] Nunc ad ipsam rem veniendum est, quamquam multa omissa sint, quae sicut ante vindemiam, sic et ante olivitatem praeparanda sunt, tamquam lignorum copia, quae multo ante apportanda est, ne, cum res desideraverit, opere avocentur, tum scalae, corbulae decemmodiae, trimodiae, satoriae, quibus destricta baca suscipitur, fisci, funes cannabini vel spartei[s], conchae ferreae, quibus depletur oleum, opercula, quibus vasa olearia conteguntur, spongeae maiores et minores, urcei, quibus oleum progeritur, cannae tegetes, quibus oliva excipitur, et si qua sunt alia, quae nunc memoriam meam fugiunt. [9] Haec omnia multo plura esse debent, quoniam in usu depereunt et pauciora fiunt; quorum si quid suo tempore defueri[n]t, opus intermittetur. Sed iam, quod
Pagina:Columellae opera.djvu/530
Appearance