Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/546

E Wikisource
Haec pagina emendata est
540
L. J. M. COLUMELLÆ

novella cum vetere sarmento deposita cito conprehendunt, et valenter crescunt, sed celeriter senescunt; at quae vetere sarmentopanguntur, tardius convalescunt, sed tardius deficiunt. Semina quam recentissimaterrae mandare convenit. Si tamen mora intervenerit, quo minus statim serantur, quam diligentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluvias nequeventos sentire possint. Plantaria facito ab exoriente ad decimam lunamet a vicensima ad tricesimam. [4] Haec vel melior est vitibus satio. Sed cum seras, frigidos ventos vitato. Malleolum sic deponito. Virgam malleolarem non ampliusquam sex gemmarum esse convenit, ita tamen sunt, si brevia internodia habent. Eius imam partem quam in terram demissurus es, acutissima falce iuxta nodum, sic ne gemmam laedas, rotunda plaga amputato et statim fimo bubulo linito:tum in terram bene pastinatam et stercoratam rectum sarmentum defigito, ita ut ne minus quattuor gemmae abscondantur. [5] Pedale quoquoversus spatium sat erit inter seminarelinqui; cum conprehenderint, identidem pampinentur, ne plura sarmenta, quam debent, nutriant. Item quam saepissime fodiantur, ferro ne tangantur. Vicensimo et quarto mense resecentur, post tricesimum et sextum mensemtransferantur. In agro requieto vineam ponito. Nam ubi vinea fuit, quodcitius decimo anno severis, aegrius conprehendet nec umquam roborabitur. [6] Agrum antequam vineis obseras, explorato qualis saporis sit; talemenim etiam gustum vini praebebit. Sapor autem, sicuti primo docuimus volumine,conpre-