Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/556

E Wikisource
Haec pagina emendata est
550
L. J. M. COLUMELLÆ

nium facta iam unitate dissolves tubulum et circa medium fere crus, ubi maxime videbuntur coisse, vitem serra praecidito et plagam levato terramqueminutam aggerato, ita ut tribus digitis alte plagam operiat; ex eo codicecum egerit coles, duos optimos submittito, reliquos deicito; sic uvae nascentur, quales proposuimus. [3] Ut autem uvae sine vinaceis nascantur, malleolum finditoita, ne gemmae laedantur, medullamque omnem eradito; tum demum in se conpositumconligato, sic ne gemmas adlidas, atque ita terra stercorata deponito etrigato. Cum coles agere coeperit, saepe et alte refodito. Adulta vitistales uvas sine vinaceis creabit.

X

Vindemia facta statim putare incipito ferramentis quamoptimis et acutissimis; ita plagae leves fient neque in vite aqua consisterepoterit, quae simulatque inmorata est, corrumpit vitem vermesque et aliacreat animalia, quae materiam exedunt. Plagas autem rotundas facito; namcelerius cicatricem ducunt. [2] Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, omniahaec praecidito; novella et fructuaria et interdum subolem idoneam, siiam superficies parum valebit, submittito brachiaque conservato. Quam celerrimepoteris, putationem perficito. Arida et vetera, falce quae amputari nonpossunt, acuta dolabra abradito. In agro macro et sicco vineam inbecillamante brumam putato; quam partem non deputaveris, circa Kal. Februariasrepetito. Ab Idibus Decembribus ad Idus Ianuarias ferro tangi vitem et arborem non convenit. [3] Cum vitem putabis, inter duas gemmas secato; nam si iuxta