Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/562

E Wikisource
Haec pagina emendata est
556
L. J. M. COLUMELLÆ

fossa, ita ut non solum pecori, sed nec hominitransitus sit nisi per ostium, dum adolescant semina. Nam si saepius cacuminamanu praefracta aut a pecore praerosa fuerint in perpetuum corrumpuntur. [2] Generatim autem arbores disponere utile est, maximene inbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine suntpares neque pariter crescunt. Terra, quae vitibus apta est, eadem quoqueutilis est arboribus.

XIX

Ante annum quam poma disponere voles, scrobes fodito. Ita sole pluviaque macerabuntur et quod posueris cito conprehendet. Sedsi quo anno scrobes feceris, etiam semina ponere voles, minime ante duosmenses fodito scrobes, postea stramentis eos inpleto et incendito. Quolatiores patentioresque scrobes feceris, hoc erunt laetiores uberioresquefructus. [2] Scrobis clibano similis esto, imus quam summus patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris minusque aestate vaporis perangustum ostium intret, tum etiam clivosis locis terra, quae in eum congestaest, pluviis non abluatur. [3] Arbores raris intervallis serito, ut cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, neque infraquid serere poteris nec sic ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris. Itaque placet inter ordines quadragenos pedes minimumque trigenos relinqui.

XX

Semina lege, ne minus crassa, quam manubrium est bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter conpre-