Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/564

E Wikisource
Haec pagina emendata est
558
L. J. M. COLUMELLÆ

habitu differunt, tamen uno modo, sed dispari loco pro differentia agri seruntur. Locis frigidiset autumni temporibus aquosis praecoques serito, ut ante pluviam fructumdeligas; locis calidis hibernas serotinas serito. At si voles ficum quamvisnon natura seram facere, cum grossuli minuti erunt, fructum decutito; itaalterum edet fructum, in hiemem seram differet maturitatem. [2] Nonnunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici acutissimo ferramento summa amputare prodest. Sic firmioresarbores et feraciores fiunt. Semper proderit, simul ac folia agere coeperitficus, rubricam amurca diluere et cum stercore humano ad radicem infundere;ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici speciosius et plenius.

XXII

Nucem Graecam serito Arcturi signo vel circa Kal. Februarias, quia prima gemmascit. Agrum calidum, durum, siccum desiderat. Nam in locisdiversis eiusmodi natura si posueris nucem, protinus putrescet. Ante quamnucem deponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucundiorissaporis fructum, cum adoleverit, praebebit et interim melius atque celeriusnascetur. [2] Ternas nuces in trigonum statuito, parsque acutiorinferior sit, quia inde radices mittit, nuxque a nuce minime palmo absitet anceps ad Favonium spectet. Omnis nux unam radicem mittit et simplicistilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercitarecuruatur et extensa in modum ramorum alias radices emittit. Nucem Graecamet Avellanam Tarentinas hoc modo facere poteris. [3] In