autumno circa Idus Octobres vel vere fieri potest. [3] Cum terram bene subegeris, in modum olerum areasfacito ibique velut ocimum semen cytisi autumno serito; plantas deindevere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere disponito, stercoratam terramcirca aggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus. Simul ac nouam frondem agere coeperit, sarrito. Post triennium deinde caeditoet pecori praebeto. [4] Equo abunde est viridis pondo quindecim, bovi pondoviginti ceterisque pecudibus pro portione virium. Potest autem etiam circasaepem <agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile conprehenditet sustinet iniuriam.> Aridum si dabis, exiguius dato, quoniam maioresvires habet, priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto. Cytisum, quod aridum facere voles, circa mensem Septembrem, cum semen eius grandescereincipiet, caedito. Paucis deinde horis, dum flaccescat, in sole habeto. Deinde in umbra adsiccato et ita condito.
XXIX
Salicem et genistam crescente luna vere circa Kal. Martiasserito. Salix humida loca desiderat, genista etiam sicca, utraque tamencirca vineam opportune seruntur, quoniam palmitibus idonea praebent vincula. Harundo optime seritur, quos alii bulbos, alii oculosvocant. Simulatque terram bipalio repastinaveris, radicem harundinis acutafalce praesectam inpendenti pluvia disponito. [2] Sunt, qui harundines integras sternant, quoniam exomnibus nodis strata harundines emittat. Sed fere hoc genus evanidam exilemqueet humilem arundinem