Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
55
DE RE RUSTICA LIB. II.

diderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos priore volumine polliciti iam nunc disseremus.


II.

Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona; collem clementer et molliter assurgentem; montem non sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum maxime probaverunt. His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, humidi vel sicci; quae qualitates inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates: eas enumerare non est artificis agricolae. Neque enim artis officium est, per species, quae sunt innumerabiles, evagari, sed ingredi per genera, quae possunt cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari. Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones, quas Graeci syzygias enentioteton, nos discordantium comparationes tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari. De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque humidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Virgilius,