tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit. Ordeum nisi solutum et siccum locum non patitur. Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum volunt arvum. Hoc nullam mediocritatem postulat: nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbres, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinet. Hoc si lutoso commiseris, emoritur.. Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus, quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus, idemque vel pinguis, vel exilis est, quattuor; quoniam e contrario macer tantumdem seminis poscit. Nam nisi rare conseritur, vanam minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fruticavit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus, quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto, quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur: hanc enim potissimam ducimus. Sed est et altera, cum cogit necessitas: trimestrem vocant agricolae. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est humida et sine vaporibus, recte committitur. Ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeritur et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere. Si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, <tanto> commodius proveniet. Neque enim est ullum, sicut
Pagina:Columellae opera.djvu/76
Appearance