maiore incremento proveniunt, et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id olus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat, nec densa nascitur humo. Sed rapa campis et locis humidis laetantur; napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram. Itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit, locique proprietas utriusque semen commutat. Namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur; sicci, ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant. Nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum solum segetes opimas facit. Iugerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi spargendum, quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum (XI) pabulorum genera complura, sicut Medicam, et viciam, farraginem quoque ordeaceam, et avenam, foenum Graecum, nec minus ervum, et ciceram. Nam cetera neque enumerare ac minus serere dignamur; excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus. Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica. Quod cum semel seritur, decem an-
Pagina:Columellae opera.djvu/86
Appearance