Haec pagina emendata et bis lecta est
- Quid aestāte facit agricola?
- Quō tempore “Valē” dīcit medicus?
XII
- Quō modō sentit Cornēlia hodiē?
- Cūr?
- Quid facit māter?
- Quid mox facit Cornēlia?
- Quid faciunt puerī et puellae?
- Quid dīcit māter Cornēliae?
XIII
- Quō tempore fīlius agricolae ad oppidum it?
- Quid ibi facit?
- Dē quibus sunt colloquia puerī et amīcōrum?
- Quid hieme faciunt equī agricolae?
- Quot equōs habet agricola?
- Quid vesperī facit fīlius agricolae?
- Quid tum faciunt pater et māter et Cornēlia et frāter?
XIV
- Quis est Pūblius?
- Aestāte quid facit Pūblius?
- Hieme quid facit Pūblius?
- Quō modō sentit?
- Quid est cōnsilium Pūblī?
- Quid domī facit Pūblius?
XV
- Pictūram fac et ostende ea quae in fābulā sunt.
- Ubi habitat alius fīlius agricolae?
- Quae tēla et arma habet?
- Quāle est nōmen mīlitis?
- Quid interdum facit mīles?
XVI
- Quid faciunt Cornēlia et pater hodiē?
- Quae sunt nōmina equōrum?