Pagina:Corpus iuris civilis (1889).djvu/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
SIGNORUM EXPLICATIO.

F = liber Florentinus.

Fa = eiusdem libri scriptura primaria ab eodem librario mutata.

Fb = eiusdem libri scriptura secundaria a primario librario profecta.

F1 = eiusdem Ubri scriptura primaria a correctore ordinario mutata.

F2 = eiusdem libri scriptura secundaria ab ordinario correctore profecta.

F3 = eiusdem libri scriptura secundaria profecta a correctore non ordinario, sed antiquo.

Fae = eiusdem libri lectio primaria postea mutata tempore antiquo.

Fem = eiusdem libri lectio secundaria profecta ex emendatione antiqua.

ƒ = eiusdem libri scriptura profecta a correctore aetatis Bononiensium vel etiam posterioris.

G = in titulo finium regundorum significat exemplum apud gromaticos veteres servatum (Schriften der röm. Feldmesser ed. Lachmann 1, 276 sq.).

N = per decimum librum significat Digestorem codicem rescriptum Neapolitanum IV. A. 8, ex quo quae supersunt continent particulas titulorum libri eius secundi tertii quarti.

POMM = in quadragesimo quinto libro significat codicem Digestorum Pommersfeldensem, ex quo quae supersunt laciniae pertinent ad eius libri titulum primum.

R = codex Berolinensis olim Rosnyanus Lat fol. n. 269 saec. IX habens partem libri primi Digestorum.

S = secundi ordinis libri Digestorum, scilicet Bononienses a me adhibiti et in editione maiore recensiti, praecipue tres qui sequuntur Digesti veteris PVL:

P = Parisinus n. 4450 saec. XI, inter secundi ordinis Digesti veteris libros antiquissimus et optimus.

Pa = eiusdem libri scriptura primaria postea mutata.

V = Vaticanus 1406 saec. XI.

L = Lipsiensis univ. 873 saec. XII.

B vel Bas. = Basilica eorumque scholia.

? = interrogationis signum maius significat eius libri, qui proxime praecedit, lectionem dubiam esse: contra interrogationis signum minus ? similiter postpositum litterulae ad F litteram adscriptae (exempli causa Fb?) significat dubitari non de lectione, sed de auctore lectionis, utrum primus librarius sit an corrector.

dett. = ex codicibus Bononiensibus aetatis sequioxis unus pluresve, item editiones ante Haloandrum una pluresve.

Hal. = Haloandri Digestorum editio Norimbergae a. 1529.

Sab. = pars Sabiniana

Ed. = pars edictalis

Pap. = pars Papiniana

App. = appendix

cf. infra p. 374—378.