Jump to content

Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
24
DELITIÆ SAPIENTIÆ

rit, cum aperti ſunt ejus oculi. Ex his & pluribus aliis in Verbo, conſtat, quod illa quæ in Mundo Spirituali exiſtunt, apparuerint multis ante & poſt Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Eccleſia, ſeu deſcendente Nova Hieroſolyma a Domino e Cælo."

DE CONJUGIIS IN CÆLO.

27. Quod Conjugia in Cælis ſint, non poteſt intrare fidem illorum, qui credunt quod Homo ſit Anima ſeu Spiritus poſt mortem, & de anima & ſpiritu fovent ideam ſicut de tenui æthere ſeu pneumate; tum qui credunt, quod homo non victurus ſit homo, niſi poſt diem ultimi judicii; in genere, qui nihil ſciunt de Spirituali Mundo, in quo ſunt Angeli & Spiritus, ita ubi ſunt Cæli & Inferni: & quia ille Mundus hactenus ignotus fuit, & prorſus non ſcitum eſt, quod Angeli Cæli ſint in perfecta forma Homines, pariter Spiritus Inferni, ſed in imperfecta, ideo non revelari potuit aliquid de Conjugiis ibi; dicturi enim eſſent, quomodo poteſt anima cum anima, ſeu pneuma cum pneumate conjungi, ſicut conjux cum conjuge in terris, præter plura; quæ momento ut dicta ſunt, tollerent & diſſiparent fidem de Conjugiis ibi: at nunc, quia revelata ſunt plura de illo Mundo, & quoque deſcriptus qualis eſt, quod factum eſt in Opere de Cælo & Inferno, & quoque in Apocalypsi Revelata, poſſunt Conjugia ibi ſiſti confirmata, etiam coram ratione, per hæc. I: Quod Homo vivat Homo poſt mortem. II: Quod tunc Maſculus ſit Maſculus, & quod Fæmina ſit Fæmina. III: Quod ſuus Amor apud unumquemuis poſt mortem maneat. IV: Quod principaliter Amor ſexus, & apud illos qui in Cælum veniunt, qui ſunt qui ſpirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. V: Hæc plene confirmata per Autopſiam. VI: Conſequenter quod Conjugia ſint in Cælis. VII: Quod Spirituales Nuptiæ, intelligantur per Domini verba, quod poſt reſurrectionem non dentur nuptui. Sequitur nunc horum explicatio in ſuo ordine.

28. I: Quod homo vivat homo post mortem. Quod homo vivat homo poſt mortem, hactenus in Mundo neſcitum eſt, ex cauſis, de quibus mox ſupra; & quod mirabile eſt, etiam in Chriſtiano Orbe, ubi eſt Verbum, & inde illuſtratio de Vita æterna, & ubi Ipſe Dominus docet, quod Omnes mortui reſurgant, & quod Deus non ſit mortuorum ſed viventium Deus, Matth. XXII: 30. 31. Luc. XX. 37. 38. Ac inſuper homo quoad mentis ſuæ affectiones & cogitationes eſt in medio angelorum & ſpirituum, ac illis ita conſociatus, ut non poſſit divelli ab illis niſi moriatur. Et adhuc mirabilius eſt, quod hoc neſciatur, cum tamen omnis homo, qui a prima Creatione obierat, poſt obitum ad ſuos venerat ac venit, ſeu ut in Verbo dicitur, collectus eſt & colligitur: & præterea homini eſt communis perceptio, quæ eadem eſt cum influxu Cæli in interiora mentis ejus, ex quo intus in ſe percipit vera, & ſicut videt illa, & imprimis hoc verum, quod vivat homo poſt mortem, felix ſi bene vixit, & infelix ſi male; quis enim hoc non cogitat, dum parum elevat mentem a corpore, & a cogitatione proxima ejus ſenſibus, quod fit dum interius in Cultu Di-

vino