Jump to content

Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
DELITIÆ SAPIENTIÆ

quæ eſt humana; at cum illi oculi clauſi ſunt, hoc eſt, obvelati viſu oculorum, qui omnia ſua trahunt ex materiali Mundo, tunc non apparent.

31. At ſciendum eſt, quod homo poſt mortem, non ſit homo naturalis, ſed homo ſpiritualis, & uſque quod ſibi prorſus ſimilis appareat, ac ita ſimilis, ut non aliter ſciat, quam quod adhuc in Mundo naturali ſit, ſimili enim corpore eſt, ſimili facie, ſimili loquela, & ſimilibus ſenſibus, quia ſimili affectione & cogitatione, ſeu ſimili voluntate & intellectu: eſt quidem actualiter non ſimilis, quia eſt ſpiritualis, & inde homo interior; ſed diſcrimen non illi apparet, quia non poteſt conferre ſtatum ſuum cum priori ſuo naturali, hunc enim exuit, & in illo eſt; quare ſæpius audivi illos dicentes, quod non ſciant aliter, quam quod in priori Mundo ſint, cum ſolo diſcrimine, quod non videant amplius illos, quos in illo Mundo reliquerant, ſed quod videant illos qui ex illo Mundo abiverant ſeu obiverant; verum cauſa, quod hos nunc videant, & non illos, eſt quia non homines naturales ſunt, ſed ſpirituales ſeu ſubſtantiales, ac homo ſpiritualis ſeu ſubſtantialis videt hominem ſpiritualem ſeu ſubſtantialem ſicut homo naturalis ſeu materialis videt hominem naturalem ſeu materialem, ſed non viciſſim, propter diſcrimen inter ſubſtantiale & materiale, quod eſt ſicut diſcrimen inter prius & poſterius, ac prius quia eſt in ſe purius, non apparere poteſt poſteriori quod in ſe eſt craſſius, nec poteſt poſterius quia eſt craſſius apparere priori quod in ſe eſt purius, proinde non Angelus homini hujus Mundi, nec homo hujus Mundi Angelo. Quod homo poſt mortem ſit homo ſpiritualis ſeu ſubſtantialis, eſt quia hic intus latuit in homine naturali ſeu materiali, hic fuit illi ſicut indumentum, aut ſicut exuviæ, quibus depoſitis exit ille ſpiritualis ſeu ſubſtantialis, ita purior, interior & perfectior. Quod homo ſpiritualis uſque ſit perfectus homo, tametſi non apparet homini naturali, manifeſte patuit a Domino viſo Apoſtolis poſt reſurrectionem, quod apparuerit & mox non apparuerit, & tamen fuit homo ſibi ſimilis cum viſus & non viſus, dixerunt etiam, quod, cum viderunt Ipſum, aperti ſint oculi illorum.

32. II: Quod tunc Masculus sit Masculus, et quod Fæoemina sit Fæmina. Quoniam homo vivit homo poſt mortem, & homo eſt maſculus & fæmina, & aliud eſt maſculinum & aliud fæmininum, & tale aliud, ut unum non mutari poſſit in alterum, ſequitur quod poſt mortem maſculus vivat maſculus, & fæmina vivat fæmina, uterque homo ſpiritualis. Dicitur, quod maſculinum non mutari poſſit in fæmininum, nec fæmininum in maſculinum, & quod ideo poſt mortem maſculus ſit maſculus, & quod fæmina ſit fæmina; ſed quia ignoratur, in quo eſſentialiter conſiſtit maſculinum, & in quo eſſentialiter fæmininum, quare paucis hic dicetur: Diſcrimen eſſentialiter conſiſtit in eo, quod intimum in Maſculo ſit Amor, & velamen hujus Sapientia, ſeu quod idem, quod ſit Amor obvelatus Sapientia; ac quod intimum in fæmina ſit illa Sapientia maſculi, ac velamen hujus Amor inde; ſed hic Amor eſt Amor fæmininus, ac datur a Domino uxori per ſapientiam mariti, ac prior Amor eſt Amor maſculinus & eſt amor ſapiendi, ac datur a Domino marito ſecundum receptionem ſapientiæ; ex eo eſt, quod Maſculus ſit Sapientia amoris,

&