quod non ſimilis amor ſit uni homini, qui eſt alteri, conſtare poteſt ex infinita varietate facierum, facies ſunt typi amorum; nam quod mutentur ac varientur facies ſecundum affectiones amoris, notum eſt; deſideria etiam, quæ ſunt amoris, tum gaudia & dolores ejus, elucent inde: ex hoc patet, quod homo ſit ſuus Amor, imo ſui Amoris forma. At ſciendum eſt, quod interior homo, qui idem eſt cum ſpiritu ejus, qui vivit poſt mortem, ſit forma ſui amoris, non ſimiliter exterior homo in Mundo, quia hic ab infantia didicit occultare ſui amoris deſideria, imo ſimulare ac præferre alia quam ſua.
36. Quod ſuus Amor apud unumquemvis poſt mortem maneat, eſt quia Amor eſt vita hominis, ut mox ſupra n. 34. dictum eſt, & inde eſt ipſe homo. Eſt homo etiam ſua Cogitatio, ita ſua Intelligentia & Sapientia, ſed hæ unum faciunt cum ejus Amore; nam homo ex Amore ſuo & ſecundum illum cogitat, imo ſi in libero eſt, loquitur & agit; ex quo videri poteſt, quod Amor ſit Eſse ſeu eſsentia vitæ hominis, & quod Cogitatio ſit Exiſtere ſeu exiſtentia vitæ ejus inde, quare loquela & actio, quæ profluunt ex Cogitatione, non profluunt ex cogitatione, ſed ex Amore per cogitationem: ex multa experientia ſcire datum eſt, quod homo poſt mortem non ſit ſua Cogitatio, ſed quod ſit ſua Affectio & inde cogitatio, ſeu quod ſit ſuus Amor & inde intelligentia; tum quod homo poſt mortem exuat omne quod non concordat cum ejus Amore, imo quod ſucceſsive induat faciem, ſonum, loquelam, geſtus, & mores amoris ſuæ vitæ: inde eſt, quod univerſum Caelum ſecundum omnes varietates affectionum Amoris boni ſit ordinatum, ac univerſum Infernum ſecundum omnes affectiones amoris mali.
37. IV: Quod principaliter Amor sexus, et apud illos qui in Cælum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. Quod Amor ſexus apud hominem maneat poſt mortem, eſt quia tunc maſculus eſt maſculus & fæmina eſt fæmina, ac maſculinum in maſculo eſt maſculinum in toto & in omni parte ejus, ſimiliter fæmininum in fæmina, ac conjunctivum eſt in ſingulis imo in ſingulariſsimis illorum; nunc quia conjunctivum illud a creatione inditum eſt, & inde perpetuo ineſt, ſequitur, quod unum deſideret & ſpiret conjunctionem cum altero; Amor in ſe ſpectatus non eſt aliud, quam deſiderium & inde niſus ad conjunctionem, & amor conjugialis ad conjunctionem in unum; ſunt enim homo maſculus & homo fæmina ita creati, ut ex duobus poſsint fieri ſicut unus homo, ſeu una caro, & cum fiunt unum, tunc ſimul ſumpti ſunt Homo in ſua plenitudine; at abſque ea conjunctione ſunt duo, ac uterque tanquam homo diviſus ſeu dimidiatus. Nunc quia Conjunctivum illud latet intime in ſingulis maſculi & in ſingulis fæminæ, ac facultas & deſiderium ad conjunctionem in unum ineſt ſingulis, ſequitur quod Amor ſexus mutuus & reciprocus apud homines maneat poſt mortem.
38. Dicitur Amor ſexus & Amor conjugialis, quia Amor ſexus eſt aliud quam Amor conjugialis; Amor ſexus eſt apud Naturalem hominem, at Amor conjugialis apud Spiritualem; homo naturalis amat & deſiderat modo conjunctiones externas, & ex illis corporis voluptates; at homo ſpiritualis amat & deſiderat conjunctionem internam, & ex illa ſpiritus fauſtitates, & has perci-