non possumus, Venerabilis Frater, quanto fuerimus dolore atque admiratione perculsi ea perlegentes, quæ in Pastorali illa Epistola a Te inconsulte prorsus ac temere scripta sunt. Neque enim in animum Nobis inducere possumus Te, de cujus sapientia ac virtutibus magna apud Nos opinio fuit, seditionem illam tamquam Dei ipsius opus habere et agnoscere, ac pertentatam legitimi Gubernii subversionem prodigiosæ murorum Jerici ruinæ a Te comparari, excitarique fideles ut gratias propterea Deo agerent, precesque offerrent, ut quod communia vota ab Eo impetraverint, ad publicam utilitatem confirmare ac corroborare dignaretur.
Doluimus quidem vehementer talia ab Episcopo Diæcesanos suos alloquente ac docenti proferri. Ignorare enim non poteras quæ a B. Petro Apostolorum Principe (Epist. 1. cap. 2. præcipiuntur subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum sive Regi quasi præcellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei =; et quæ doctor Gentium Paulus expressit (ad Rom. cap. 13.) = Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo, quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt =. Quæ quidem si in memoriam revocentur, omnino patet ex iis, seditionem in Pedemontana Provincia ista a factiosis hominibus concitatam injustissimam eam quidem, et Religionis Sanctissimæ quam profitemur principiis penitus adversari.
His autem accedit, quod quum seditiosorum hominum nostri hujus temporis vota et conatus, ut perspicuum est omnibus, eo tendant ut non legitima modo Gubernia, et potestatem evertant, sed Religionem etiam ipsam pessumdent, et destruant, Pastoralis propterea Epistola tua, quæ tanto studio