Pagina:De Coelo et Ejus Mirabilibus.djvu/3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
4
De Coelo et Inferno.

cœleſtia, intelliguntur, & hoc non modo quoad ſenſum plurium vocum, ſed etiam quoad unamquamvis vocem[1]; Verbum enim conſcriptum eſt per meras Correſpondentias[2], ob finem ut in ſingulis Senſus internus fit. Qualis ille ſenſus eſt, conſtare poteſt ex omnibus illis quæ de eo ſenſu in Arcanis Coelestibus dicta & oſtenſa ſunt; quæ etiam inde collata vi­deantur in Explicatione de Equo Albo, de quo in Apocalypſi. Secundum eundem Senſum intelligenda ſunt quæ Dominus in ſupra allato loco de Adventu ſuo in Nubibus cœli loquutus eſt; per Solem ibi qui obſcurabi­tur, ſignificatur Dominus quoad amorem[3]; per Lunam Dominus quoad fidem[4]; per Stellas cognitiones boni & veri, ſeu amoris & fidei[5]; per ſignum Filii hominis in Cœlo, apparitio Divini Veri; per Tribus terræ quæ plangent, omnia veri & boni, ſeu fidei & amoris[6]; per adventum Do­mini in nubibus cœli cum potentia & gloria, præſentia Ipſius in Verbo, & revelatio[7]; per nubes ſignificatur Verbi ſenſus literæ[8], & per gloriam Verbi ſenſus internus[9]; per Angelos cum tuba & voce magna ſignificatur Cœlum unde Divinum Verum[10]. Inde conſtare poteſt, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine Eccleſiæ, quando amplius non amor & inde non fides, Dominus aperiturus ſit Verbum quoad ſenſum ejus internum, & quod revelaturus arcana cœli: arcana, quæ in nunc ſequentibus revelan­tur, ſunt de Cœlo & de Inferno, & ſimul de vita hominis poſt mortem. Homo Eccleſiæ hodie vix aliquid novit de Cœlo & de Inferno, nec de Vita ſua poſt mortem, tametſi omnia deſcripta exſtant in Verbo; imo etiam multi, qui intra Eccleſiam nati ſunt, negant illa, dicentes corde ſuo, quis inde venit & narravit; ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo ſapiunt, etiam inficiat & corrumpat ſimplices corde & ſimplices fide, datum eſt mihi una eſſe cum Angelis, & loqui cum illis

ſicut
  1. Quod in omnibus & ſingulis Verbi ſit ſenſus internus ſeu ſpiritualis, n : 1143. 1984. 2135. 2333. 2395. 2495. 4442. 9049. 9063. 9086.
  2. Quod Verbum per meras Correſpondentias conſcriptum ſit, & quod inde omnia & ſingula ibi ſignificent ſpiritualia, n : 1404. 1408. 1409. 1540. 1619. 1659. 1709. 1783. 2900. 9086.
  3. Quod Sol in Verbo ſignificet Dominum quoad amorem, & inde amorem in Dominum, n : 1529. 1837. 2441. 2495. 4060. 4696. 4996. 7083. 10809.
  4. Quod Luna in Verbo ſignificet Dominum quoad fidem, & inde fidem in Do­minum, n : 1529. 1530. 2495. 4060. 4996. 7083.
  5. Quod Stellæ in Verbo ſignificent cognitiones boni & veri, n : 2495. 2849. 4697.
  6. Quod Tribus ſignificent omnia vera & bona in complexu, ita omnia fidei & amoris, n : 3858. 3926. 4060. 6335.
  7. Quod adventus Domini ſit præſentia Ipſius in Verbo, ac revelatio, n : 3900. 4060.
  8. Quod Nubes in Verbo ſignificent Verbum in litera, ſeu ſenſum literæ ejus, n : 4060. 4391. 5922. 6343. 6752. 8106. 8781. 9430. 10551. 10574.
  9. Quod gloria in Verbo ſignificet Divinum Verum quale eſt in Cœlo, & quale eſt in ſenſu interno Verbi, n : 4809. 5292. 5922. 8267. 8427. 9429. 10574.
  10. Quod tuba ſeu buccina ſignificet Divinum Verum in cœlo, & e cœlo revela­tum, n : 9915. 8823. 8915 ; ſimiliter per vocem, n : 6971. 9926.