quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, & inferorum. Adde non paruam iuris utriusque vim in verborum obligationibus, in verborum significationibus, in conditionibus & demonstrationibus, in conditionibus appositus atque id genus disputationibus, iuriumque apicibus comprehendi, uti in illis ipsis comparibusque aliis utriusque iuris titulis comprehendere licet. Sic enim in iure arguimus a nominis interpretatione. Item à vi verbi, atque vocabuli. Insuper & ab etymologia nominis, & à nominis ratione, & à verborum ordine. Iura etenim ipsa haud segniter considerant significationes nominum, ut ex illis aliquid interpretentur. Cyprianus etiam adversus Iudæos arguit primum hominem à quatuor mundi cardinibus nomen adeptum esse, quasi quod sonat oriens, occidens, septentrio, meridies. Et in eodem libro interpretatur idem nomen Adam, quia terra caro facta est, quam vis talis expositio discrepat à traditione Mose, quum apud Hebræos non quatuor literis sed tribus scribatur. Hæc tamen expositio in tam sancto viro non est vituperanda, qui linguam Hebraicam non didicit, quam plures sancti & sacrarum literarum expositores sine multa culpa ignorarunt. Quod si mecum non habeatur similis licentiæ patientia, ut liceat mihi ad arbitrium in fœminei sexus laudem nominis Euæ pariformem etymologiam effingere, saltem hoc unum mihi dicere permittant
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/10
Appearance