Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

perfectionem procedens [Gene. 2.]. Hinc primum mineralia prodierunt post vegetabilia, plantæ, & arbores, deinde zoophita, demum animantia bruta per ordinem reptilia, natantia, volantia, quadrupedia. Postremò verò creauit sibi similes homines duos, marem inquem primum, & postremo fœminam, in qua perfecti sunt cœli, & terra, & omnis ornatus eorum, ad mulieris enim creationem, veniens creator, quieuit in illa, ut nihil honoratius creandum præ manibus habens, in ipsaque conclusa & consummata est omnis creatoris sapientia, atque potestas, ultra quam non reperitur creatura alia, nec excogitari potest. Cum itaque mulier sit ultima creaturarum, ac finis, & complementum omnium operum Dei perfectissimum, ipsiusque universi perfectio, quis eam negabit super omnem creaturam præcellentia dignissimam sine qua mundus ipse iam ad unguem perfectissimus, & numeris omnibus absolutus fuisset imperfectus, qui non aliter quam in creaturarum omnium longe perfectissima perfici potuit. Dissentaneum enim est & absurdum opinari, Deum in aliquo imperfecto tantum opus per fecisse. Nam cum mundus ipse velut integerrimus aliquis perfectissimusque circulus à Deo creatus sit, oportuit illum in ea particula absolui quæ omnium primum cum omnium ultimo unitissimo quodam nexu in sese copularet. Sic mulier dum creatur mundus inter omnia creata tempore fuit ultima, eademque cum authoritate, tum dignitate in ipso diuinæ mentis conceptu omnium fuit prima, sicut de illa scriptum est per Prophetam: Antequam cœli crearentur elegit eam Deus, & præelegit eam.