Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Propter mulierem namque Christus dictus est filius hominis, non propter virum. Hoc est illud ingens miraculum, quod admodum Propheta stupescit, quia mulier circumdedit virum [Hiere. 31. (Jer21.20)] quando videlicet sexus devoratur à virgine, & Christum portat in corpore. Etiam resurgens Christus à morte, mulieribus primum apparuit, non viris [Io. 20. Marc. 16.]. Nec ignotum est post Christi obitum viros à fide discessisse, mulieres autem nusquam constat à fide & religione Christiana defecisse. Porro nulla unquam fidei persecutio, nulla hæresis, nullus in fide error à mulieribus unquam emersit, secus constat de viris. Christus traditus, venundatus, emptus, accusatus, damnatus, passus, crucifixus, tandem morti traditus, non nisi per viros. Imo etiam à Petro suo negatus, à cæteris discipulis relictus, à solis mulieribus ad crucem usque & sepulchrum comitatus [Luc. 24.]. Atque etiam ipsa Pilati uxor, Aethnica plus conabatur salvare Iesum, quam quisquam virorum etiam illorum qui crediderant [Matth. 27.]. Accedit huc quod tota ferme theologorum scola asserit, acclesiam tunc non nisi apud solam mulierem puta virginem Mariam mansisse, atque, ob id & merito religiosus ac sacer fæminei sexus appellatur.


Quod si etiam quispiam cum Aristotele dicat [Arist. lib. de animali.] inter omnia animalia masculos esse fortiores, prudentiores & nobiliores, huic respondet excellentior doctor Paulus Apostolus dicens: Quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes & infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, & ignobilia mundi, & contemptibilia elegit Deus, & ea quæ non