Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE FOEMINEI SEXVS
præcellentia L. Beliaquetus


Deſine uaniloquax ſexum laudare uirilem
     Plus æquo, laudum ne ſit aceruus iners
Deſine (ſi ſapias) ſexum damnare malignis
     Fœmineum uerbis, quæ ratione carent.
Si bene lance tua ſexum perpendis utrumque
     Fœmineo cedet quiſ'q; uirilis erit
Credere ſi dubites, & res tibi dura uidetur
     Haud alias uiſus nunc mihi teſtis adeſt
Quem nuper uigilans extruxit Agrippa libellum
     Ante uiros laudans fœmineumque genus.