Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

siue illo peior futurus sit antichristus aliquis, in quo omnis potestas sathanæ inhabitabit. Multos ptæterea viros æternis cruciatibus damnatos prodit scriptura, cum nulla uspiam mulier damnata legatur. Accedit ad id testimonii etiam brutalis naturæ quædam prærogatiua, quippe auis omnium regina, atque nobilissima quæ aquila est, semper fœminei, nunquam masculini sexus reperitur, Phœnicem etiam auem unicam Aegyptii non nisi semellam prodiderunt. E contrario autem regulus serpens quem basiliscum dicunt omnium venenatorum pestilentissimus non nisi masculus est, quem insuper impossibile est nasci femellam. Præterea sexus huius excellentia, probitasque ac innocentia vel his argumentis satis abunde ostendi potest, quoniam malorum omnium ortus à viris sit, à mulieribus minime. Primus quippe protoplastes Adam ille legem domini transgredi ausus, portas cœli obserauit & omnes nos peccato mortique reddidit obnoxios [Gen. 3.]. Omnes enim peccavimus, & morimur in Adam, non in Eva. Huius perinde primogenitus inferorum portas reserauit. Ille primus inuidus, primus homicida, primus parricida, primus desperans de misericordia Dei [Gene. 9.], primus digamus Lamech [Ibidem], primus ebrius Noh, primus turpitudinem patris sui denudans ille filius Noe Chamus [Gene. 10.], primus tyrannus simul ac idololatra, Nemroth, primus adulter vir, primus incestuosus vir, viri insuper primi cum dæmonibus fœdera inierunt, ac prophanas artes invenerunt. Viri filii Iacob primi vendiderunt fratrem [Gen. 37. Exod. 1.], Pharao Aegyptius