Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

diem usque fides catholica, & pietatis continuata opera refulgent. At ne cui dupium sit, mulieres omnia ea posse quæ viri: exemplis rem ipsam agamus, & comperiemus nullum vnquam egregium facinus in vlla virtutum genere à viris perpetratum, quod à mulieribus non sit æque præclare factitatum. Claruerunt in sacerdotio olim apud gentes Melissa Cybeles, à cuius nomine ceteræ deæ sacerdotes, Melisse postea dictæ sunt. Item Hypeccaustria sacerdos Mineruæ, Mera Veneris, Iphigenia Dianæ fuerunt, & fœminæ Bacchi sacerdotes, multis nominibus claræ, vt Thyades, Menades, Bachæ Eliades, Mimallonides, Aedonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides. Apud Iudæos quoque Maria Mosse soror una cum Aaron sanctuarium ingrediebatur, & tanquam sacerdos habita est. In nostra autem religione, licet mulieribus sacerdotii functione interdictum sit, scimus tamen historiis proditum, mulierem aliquando mentito sexu, ad summi pontificatus apicem conscendisse. Nec obscuræ sunt ex nostris tot sanctissimæ abbates & moniales, quas antiquitas non dedignatur vocare sacerdotes. Claruerunt in prophetia apud omnis regionis gentes, Cassandra, Sybillæ, Maria Mosi soror, Delbora, Holda, Anna, Elizabeth, quatuor Philippi filiæ, & multæ aliæ recentiores sanctæ fœminæ, quales Brigida & Heldegardis.


Præterea in magica siue bonorum, siue malorum dæmonum inexpugnabili disciplina præ cæteris Circes, atque Medea longe mirabiliora