Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

grammaticis? Nonne Grachorum eloquentissimam linguam, mater Cornelia formauit, et Sylem Aripithi Scythiæ regis filium Istrinei mater Græcam linguam docuit? nonne semper in introductis apud exteras gentes coloniis nati, pueri matrum sermonem tenuerunt? Non aliam ob causam Plato & Quintilianus de deligenda pueris nutrice idonea, tam sollicite statuerunt, vt pueri lingua atque sermo recte discreteque formaretur.


Iam uero nonne & Poetæ in suis nugis & fabulis, ac Dialectia in sua contentiosa garrulitate à mulieribus uincuntur? Orator nuspiam adeo tam bonus aut tam felix, ut suadela uel meretricula superior sit. quis Arithmeticus, falsum supputando, mulierem soluendo debito, decipere potest? Quisue Musicus hanc cantu, & uocis amœnitate æquat? Philosophi, Mathematici, Astrologi, nonne in suis diuinationibus, & præcognitionibus non raro rusticis mulieribus inferiores sunt, & sæpissime anicula medicum uincit? Ipse Socrates uir omnium sapientissimus, si Pythio testimonio fides habenda est, iam natu grandior à muliere Aspasia adhuc quiddam discere non dedignatus est, sicut nec Apollo Theologus à Priscilla erudiri ueritus est. Quod si etiam prudentia requiratur, exemplo sunt Opis inter deas relata, Plotina Traiani uxor, Amalasuntha Ostrogothorum regina, Emilia Scipionis uxor, quibus accedit Delbora mulier prudentissima uxor Labidoth, quæ ipsa ut legitur in libris Iudicum, aliquamdiu super populum Israë [Israel] iudicauit,