disciplinam, in artu, in funda, iactu lapidum, in sagittando, in armorum dimicatione tam equestri quam pedestri, in castrorum positione, ac in acierum ordinatione, in ducendo exercitu, & (ut breuiter dicam) omnia eademque mulieribus quæ uiris exercitia communia tribuerunt. Legamus antiquitatum fide dignos scriptores, comperiemus in Getulia, Bactris, Galletia morem fuisse uiros mollicie deditos, mulieres autem agros colere, ædificare, negotiari, equitare, præliari & cætera facere, quæ modo apud nos uiri factitant. Apud Cantabros uiri mulieribus dotem dabant, fratres à sororibus nuptui dabantur, filiæ hæredes designabantur. Apud Scythas, Thraces, & Gallos mulieribus uirisque communia erant officia. Et de bello paceque agentes, mulieres iudicio consultationibus adhibebantur, quod percussum cum Hannibale Celtarum fœdus in hæc uerba demonstrat. Si quis Celtarum iniuria à Carthaginensium aliquo affectum se conqueritur, eius rei Carthaginensium magistratus aut imperatores qui in Hispania fuerint iudices sunto. Si quis Carthaginensium ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum de ea re mulieres iudicium faciunto. Sed uirorum nimia tyrannide, contra diuinum ius, naturæque leges præualente, data mulieribus libertas. Iam, iniquis, legibus interdicitur, consuetudine usuque aboletur, educatione extinguitur. Mulier namque mox ut nata est, à primis annis domi detinetur in desidia, ac uelut altioris prouinciæ
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/46
Appearance