Jump to content

Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


DIVAE

MARGARETAE AVGVSTAE Austriacorum Burgundionumque principi clementissimæ Henricus Cornelius Agrippa, S. D.

REM HACTENVS inauditam, sed a vera haud absimiliem pro viribus audacter quidem, sed non sine pudore aggressus sum fœminei sexus nobilitatem, præcellentiamque describere. Certauit fateor intra me sæpius audacia cum pudore. Nam ut innumeras mulierum laudes, virtutes, summamque præstantiam oratione velle complecti, plenum ambitionis & audaciæ putabam, sic fœminas maribus præferre, tanquam euirati ingenii plenum pudoris videbatur. Hinc forte causans cur quum pauci admodum de mulierum laudibus scribere tentarunt. Nullus hactenus quod certo sciam earum supra viros eminentiam adserere ausus est. Proinde vero tam dignissimo sexui veras atque debitas sibi laudes tacendo velut inuidere, & præripere eumque suppressa agnita veritate suis meriti suaque fraudari gloria, plenum ingratitudinis arbitrabar atque sacrilegii. Quum itaque inter has varias dissonasque sententias anxius mecum