Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

cognitionis est causa, ut aiunt, αὐτοτελής[1] : oportet ut animus ipse obviam eat viso, cum eoque concordet. Quum autem animus, quatenus agit, voluntas sit, recte dici potest assensionem voluntariam esse et in nostra potestate sitam.

Quum autem animo partes suas vindicarent Stoici, non satis in ipso animo id quod omnibus est commune ab eo quod est singulare et unicuique nostrum proprium, distinxere. — Quum a nobis pendere dicunt assensionem, non eam significant vim individuam quam unusquisque ego appellat : nec ab universali quod particulare est segregant : animum a rebus, non in ipso animo a ratione voluntatem divellerunt.

Ut igitur liberi sumus, si res externas respicias, ita non liberi si nos ipsos consideres, quippe nihil est quod a ratione, quæ est cujusque essentia, separari possit. — Voluntas nostra, non nostra voluntas assensionem efficit.

  1. Plut., De Stoic. rep., XLVII.